MUNDUS

MUNDUS
I.
MUNDUS
per ovum mystice repraesentatus, in Zoroastris Schola apud Plut. de Iside et Osir.
Ei enim figuram ovalem antiquissimi tribuerunt; Sanchuniathon praecipue, de quo vide suô locô. Unde Thebaidos incolae, Deum Mundi opificem exprimere volentes, efformabant eum ore ovum effundentem: ἑρμηνεύουσι δὲ τὸ ὠὸν κόσμον, ovum autem interpretantur mundum, uti ait Por. phyrius alicubi. Etiam in Orgiis Liberi Patris, quae ab Orpheo instituta, ovum Mundi erat symbolum, ut docet Plut. Sympos. l. 2. quaest. 3. et Macrob. Saturnal. l. 7. c. 16. Quare Proculs in Timaeum, eadem esse ait, τὸ Ο᾿ρφικὸν ὠὸν καὶ τὸ τοῦ Πλάτωνος ὄν, Orphei ovum et Platonis Quod est. Varro quoque cum ovo Mundum comparat, in Logistorico, qui Tubero, sive de Origine humana, inscribitur, apud Probum in Eclog. 6. Caelum est testa, item vitellum terra; inter illa duo humor, quasi in sinum clusus aeri, in quo calor etc. Hoc ovum itaque, ab Oromasde, Principio bono, factum; Arimanius, Principium malum, Geniis malis conditis, perforâsse, atuqe ita bona permiscuisse malis, mala bonis, delirârunt olim Zoroastris sectatores. Quae fabulosa esse nemo non videt: interim non obscurae in iis apparent reliquiae doctrinae Noachicae, tum de Deo, habitante lucem inaccessam, Mundique oppifice; tum de Satana, aeris ac caliginis Principe, mali omnis fonte et auctore. Vide quae infra de Ovo, et plura hanc in rem, apud Ger. Io. Voss. de Orig. et Progr. Idol. l. 1. c. 5. Sed et ovi hieroglyphicum, aeternitatem Mundi, nonnullis olim creditam, indigitâsse videtur. Certe circa originem Mundi varie dubitatum veteribus Philosophis: Quorum alii, magnifici adeo operis admiratione perculsi, Mundum atque immensum hoc quod videmus et palpamus, ipsum esse Dcum dixerunt, ut Plin. l. 1. c. 1. Alii, etsi Auctorem aliquem eius faterentur, non recte tamen ad eum assurgere valuerunt: sed cum ex nihilo nihil posse fieri arbitrarentur, istô axiomate decepti, Mundum hunc docuerunt esse aeternum, quae Aristotelis fuit sententia. Cum autem inde sequeretur, positâ hâc Mundi dispositione, insinitus atque aeternus Animarum numerus; Pythagoras, istâ difficultate victus, animarum μετεμψύχωσιν commentus est, quem plures Philosophi secuti, Reliqui, contrariâ viâ, cum Epicuro Mundum nec aeternum, nec eundem semper esse dixerunt, sed eum ex atomis saepius construxerunt, atque in eosdem rursus dissolverunt; et non Deum, sed casum Mundi architectum fecerunt: unde neque Dei, neque etiam proprie hominum causâ eum factum voluerunt. Cum tamen opus adeo magnum et elegans longe aliis, quam Fortunae manibus, exstructum esse, vel caecutienti pateat; ipsâ ratione Mundi conditorem haud obscure loquente. Sed tutius et compendiosius Moses qui sine ullis ambagibus creati Mundi originem atque natales initiô sacrae suae Historiae pandit, brevibusque verbis infinitas ac molestissimas hominum cogitationes et quaestiones in hace materia praescindit; cuius rudera ac reliquiae quaedam in Philosophorum atuqe Poetarum ipsorummet scriptis hodieque exstant. Etsi autem ipsum Mundi conditi initium atque annus eius veluti natalis, exacte inveniri non possit, atque ea res a Chronologis pro desperata habeatur; satis tamen e sacro Mosis, et Prophetarum calculo constat, Mundum non adeo antiquum esse, ut eius ortus ab immenso saeculorum intervallo repetendus sit, sed esse recentiorem, ut iuxta Chronologorum communem calculum, necdum sex mille annorum aetatem attigerit etc. Franc. Burmannus Synopsi Theol. Chr. Part. I.
l. 1. c. 41. Vide et infra Tubarum Festum, ubi de natali Mundi aliquid, ex Hebraeorum sententia. Effigiem Mundi, in diademate suo Imperator gerit. In illo enim bractea aurea et gemmata conspicitur, incipiens a media lamina, quâ tegit mediam frontem undeque incipit ambire vacuum illud diadematis intervallum, quod in speciem lunae sinuatur. Haec bractea desinit in aliam laminae partem, quae in occipitio media est: quô modô fit: ut habeatad latera utrumque cornu, quae sunt culmina diadematis, unum dextrorsum, alterum sinistrorsum. Summitas huius bracteae globum sustinet, Mundi effigiem, quô nihil Maiestati Imperatoriae repraesentandae aptius; ut videre est apud Car. Paschalium, qui in hoc hieroglyphico explicando multus est, Coronar. l. 9. c. 21. Apud medii aevi Scriptores Mundus pro saeculo ponitur. Unde Mundialis, Graece Κοσμικὸς, h. e. saecularis, ut vocant: quô nomine inprimis, apud Tolosanos, in Gallia, veniunt praecipui ê civitate adolescentes delicate ac munde vestiti, Moundi vulgo, uti habet Car. du Fresne in Glossar.
II.
MUNDUS
vide Paulina.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Look at other dictionaries:

  • Mundus — may refer to: Contents 1 Brands 2 People 3 Popular culture 4 Term 5 See also …   Wikipedia

  • Mundus — (lateinisch „Welt“) steht für eine rituelle Grube im antiken Rom, siehe Mundus Cereris; einen Offizier zur Zeit Justinians I., siehe Mundus (Feldherr); ein Alias des Schweizer Schriftstellers Jakob Vetsch (1879 1942). Ferner gibt es: einen… …   Deutsch Wikipedia

  • mundus — mȕndus m DEFINICIJA fil. svijet, ob. u: SINTAGMA mundus sensibilis (izg. mundus sensìbilis) osjetilni svijet; mundus intellegibilis (izg. mundus intelegìbilis) umom spoznatljivi svijet ETIMOLOGIJA lat. mundus …   Hrvatski jezični portal

  • MUNDUS — (лат.) мир; mundus sensibilis чувственный мир, природа; mundus intelligibilis мир рассудка. Философский энциклопедический словарь. 2010 …   Философская энциклопедия

  • Mundus — will beschissen sein. »Kurtzumb Mundus vult decipi, ergo sey Beschiss jr Recipe.« – »So pleibt das Sprichwort vnerlogen, dass Mundus will beschissen sein, das ist Immund sein, gar vnreyn.« (Fischart, Die Gelehrten die Verkehrten, Bl. A, 3b u.… …   Deutsches Sprichwörter-Lexikon

  • Mundus (, ) — Mundus (intellegibilis, sensibilis) (лат.) мир (умопостигаемый, ощущаемый) …   Философская энциклопедия

  • Mundus (, ) — Mundus (intelleglbilis, sensibilis)         (лат.) мир (умопостигаемый, ощущаемый). Философский энциклопедический словарь. М.: Советская энциклопедия. Гл. редакция: Л. Ф. Ильичёв, П. Н. Федосеев, С. М. Ковалёв, В. Г. Панов. 1983 …   Философская энциклопедия

  • Mundus — (fallecido en 536) fue un general bizantino durante el reinado de Justiniano I. Poco se conoce de sus primeros años de vida, salvo que era originariamente un mercenario de los Hunos. Fue nombrado Magister militum de las tropas en Ilírico y en la… …   Wikipedia Español

  • Mundus — (lat.), 1) Schmuck, bes. der gesammte[537] eines Frauenzimmers; 2) die Welt, das All; 3) Welt, Menschen; daher M. vult decĭpi, ergo decipiātur, die Welt will betrogen sein, also werde sie betrogen; 4) die Unterwelt; daher M. patens (die eröffnete …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Mundus — Mundus, lat., die Welt; m. vult decipi ergo decipiatur, die Welt will betrogen sein, so mag sie es denn sein …   Herders Conversations-Lexikon

  • mundus — index clean Burton s Legal Thesaurus. William C. Burton. 2006 …   Law dictionary

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”